라틴어 문장 검색

Mercuri, nam te docilis magistro movit Amphion lapides canendo, tuque testudo resonare septem callida nervis, nec loquax olim neque grata, nunc et divitum mensis et amica templis, dic modos, Lyde quibus obstinatas adplicet auris, quae velut latis equa trima campis ludit exsultim metuitque tangi nuptiarum expers et adhuc protervo cruda marito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 111)
si puerilius his ratio esse evincet amare nec quicquam differre, utrumne in pulvere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 5:19)
Quod vidi illud arborum trimum et quadrimum fastidiendi fructus aut deponere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:3)
Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem, agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum, prehende auriculis, compara labella cum labellis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3165)
Dic igitur med aniticulam, columbam vel catellum, hirundinem, monerulam, passerculum putillum, fac proserpentem bestiam me, duplicem ut habeam linguam, circumda torquem brachiis, meum collum circumplecte.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3213)
trima quae periit mihi, iam tanta esset, si vivit, scio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 476)

SEARCH

MENU NAVIGATION